gr. 2: quaesita de narratione

Argentarius, nomine Caecilius, in triclinio pecuniam numerat. Argentarius pecuniam ponit. Caecilius cenam exspectat. Dominus coquum vituperat quod pavonina non est parata. Coquus in triclinium pavoninam portat. Mercator argentarium visitat. Mercator triclinium intrat. Caecilius mercatorem salutat. “Salve, Marce! Recumbe et cena mecum!” dicit argentarius. Argentarius et mercator pavoninam gustant. Ancilla triclinium intrat et vinum portat. Amici vinum bibunt. Mox dormiunt argentarius et mercator. Ancilla pecuniam sumit et e villa exit.

Read the story above and answer the questions about the story in Latin. Give short answers in the correct form. Don't mark long vowels!